Acts 17:32 Cross References - Clementine_Vulgate

32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.

Genesis 19:14

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

2 Chronicles 30:9-11

9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. 10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.

2 Chronicles 36:16

16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Luke 14:18

18 { Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.}

Luke 22:63

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

Luke 23:11

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

Luke 23:36

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

Acts 2:13

13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.

Acts 13:41

41 { [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]}

Acts 17:18

18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.

Acts 17:31

31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.

Acts 24:25

25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:

Acts 25:19

19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.

Acts 26:8

8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?

Acts 26:24-25

24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. 25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.

1 Corinthians 1:23

23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

1 Corinthians 4:10

10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

2 Corinthians 6:2

2 { Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.}

Hebrews 3:7-8

7 { Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,} 8 { nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,}

Hebrews 11:36

36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

Hebrews 13:13

13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.