Acts 16:26 Cross References - Clementine_Vulgate

26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.

Psalms 79:11

11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

Psalms 102:20

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

Psalms 146:7

7 Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.

Isaiah 42:7

7 ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.

Isaiah 61:1

1 [Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem;

Zechariah 9:11-12

11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. 12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.

Matthew 28:2

2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

Acts 4:31

31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

Acts 5:19

19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit:

Acts 12:7

7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.

Acts 12:10

10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.

Revelation 6:12

12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis:

Revelation 11:13

13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.