2 Samuel 15:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.

2 Samuel 12:11

11 Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.

2 Samuel 19:9

9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom.

2 Samuel 23:16-17

16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, 17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

Psalms 3:1-8

1 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 2 3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Psalms 51:18

Psalms 55:3-11

3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. 5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.

Psalms 137:5-6

5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

Ezekiel 46:18

18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

Matthew 11:12

12 { A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.}

Luke 10:15

15 { Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.