2 Corinthians 8:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore:

Proverbs 19:17

17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

Matthew 10:42

42 { Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.}

John 11:50

50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

John 16:7

7 { Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.}

John 18:14

14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.

1 Corinthians 6:12

12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.

1 Corinthians 7:25

25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

1 Corinthians 7:40

40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

1 Corinthians 10:23

23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

1 Corinthians 16:2

2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

2 Corinthians 8:8

8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.

2 Corinthians 9:2

2 Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.

2 Corinthians 12:1

1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.

Philippians 4:17

17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

1 Timothy 6:18-19

18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Hebrews 13:16

16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

James 2:15-16

15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.