2 Corinthians 12:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.

Luke 6:22

22 { Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.}

John 15:21

21 { Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.}

Acts 5:41

41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

Romans 5:3

3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:

Romans 8:35-39

35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? 36 (Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)] 37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

1 Corinthians 4:10

10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

2 Corinthians 1:4

4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.

2 Corinthians 4:5

5 Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:

2 Corinthians 4:8-11

8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: 9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: 10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. 11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

2 Corinthians 4:17

17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,

2 Corinthians 5:15

15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

2 Corinthians 6:4

4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

2 Corinthians 7:4

4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

2 Corinthians 10:18

18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.

2 Corinthians 11:23-30

23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. 24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: 27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, 28 præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

2 Corinthians 13:4

4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.

2 Corinthians 13:9

9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.

Ephesians 6:10

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

Philippians 1:29

29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:

Philippians 2:17-18

17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

Colossians 1:24

24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:

2 Thessalonians 1:4

4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis

James 1:2

2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:

1 Peter 1:6-7

6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: 7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:

1 Peter 4:13-14

13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. 14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.

Revelation 2:3

3 { et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.