2 Chronicles 36:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

2 Chronicles 30:10

10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.

Ezra 5:12

12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem.

Psalms 35:16

Psalms 74:1

1 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

Psalms 79:1-5

1 [Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare 2 3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. 4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. 5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?

Proverbs 1:24-31

24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.

Proverbs 6:15

15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]

Proverbs 29:1

1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

Isaiah 28:22

22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]

Jeremiah 5:12-13

12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. 13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.

Jeremiah 20:7

7 [Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me.

Jeremiah 32:3

3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:

Jeremiah 38:6

6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum.

Matthew 5:12

12 { gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.}

Matthew 21:33-41

33 { Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.} 34 { Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.} 35 { Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.} 36 { Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.} 37 { Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.} 38 { Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.} 39 { Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.} 40 { Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?} 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Luke 16:14

14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.

Luke 18:32

32 { tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:}

Luke 22:63-64

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?

Luke 23:11

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

Luke 23:36

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

Acts 2:13

13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.

Acts 7:52

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis:

Acts 13:41

41 { [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]}

Acts 17:32

32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.

1 Thessalonians 4:8

8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

Hebrews 11:36

36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.