2 Chronicles 32:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 inito cum principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium qui erant extra urbem: et hoc omnium decernente sententia,

2 Kings 18:20

20 forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?

2 Kings 20:20

20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

2 Chronicles 30:2

2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.

Proverbs 15:22

22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

Proverbs 20:18

18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

Proverbs 24:6

6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

Isaiah 22:8-11

8 Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. 9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt; et congregastis aquas piscinæ inferioris, 10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. 11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.

Isaiah 40:13

13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?

Romans 11:34

34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.