2 Chronicles 17:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda:

Deuteronomy 4:5

5 Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:

Deuteronomy 33:10

10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

2 Chronicles 15:3

3 Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

2 Chronicles 30:22

22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.

2 Chronicles 35:3

3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.

Nehemiah 8:7-8

7 Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitæ, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.

Nehemiah 8:13-14

13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. 14 Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo:

Nehemiah 9:3

3 Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.

Psalms 34:11

11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.

Psalms 51:13

Ecclesiastes 1:12

12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;

Ecclesiastes 12:9-10

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas. 10 Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

Isaiah 49:23

23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.

Matthew 4:23

23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

Mark 4:2

2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:

Luke 4:43-44

43 { Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.} 44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

Acts 1:1

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.