1 Thessalonians 2:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:

Jeremiah 23:28-29

28 Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?

Jeremiah 44:16

16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:

Matthew 10:13-14

13 { Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.} 14 { Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.}

Matthew 10:20

20 { non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.}

Matthew 10:40

40 { Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.}

Luke 5:1

1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

Luke 8:11

11 { Est autem hæc parabola: Semen est verbum Domini.}

Luke 8:21

21 { Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.}

Luke 11:28

28 { At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.}

John 15:3

3 { Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.}

John 17:17

17 { Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.}

John 17:19

19 { et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.}

Acts 2:41

41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

Acts 8:14

14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

Acts 10:33

33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

Acts 13:44-46

44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. 45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.

Acts 13:48

48 Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.

Acts 16:14

14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.

Acts 16:30-34

30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.

Acts 17:11

11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.

Acts 17:18-20

18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? 20 nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.

Acts 17:32

32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.

Romans 1:8-9

8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio

Romans 6:17-18

17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.

Romans 10:17

17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

2 Corinthians 3:18

18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Galatians 4:14

14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

Colossians 1:6

6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,

1 Thessalonians 1:2-3

2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, 3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:

1 Thessalonians 1:5-10

5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. 6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. 8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. 9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, 10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.

Hebrews 4:12

12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

James 1:18

18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

1 Peter 1:23

23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum:

1 Peter 1:25

25 Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

1 Peter 2:2

2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:

2 Peter 1:16-21

16 Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. 17 { Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.} 18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

2 Peter 3:2

2 ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

1 John 5:4-5

4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.