2 et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
1 Samuel 4:2 Cross References - Clementine_Vulgate
Joshua 7:5-8
5 percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est.
6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,
7 et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem?
Joshua 7:12
12 Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
1 Samuel 17:8
8 Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
1 Samuel 17:21
21 Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati.
Psalms 44:9-10
Psalms 79:7-8
Psalms 106:40-41
Lamentations 3:40
40 Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.