1 Peter 5:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:

Judges 14:5

5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei.

Esther 7:6

6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.

Job 1:6-7

6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

Job 2:2

2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

Psalms 104:21

21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ:

Psalms 109:6

6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.

Proverbs 19:12

12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

Proverbs 20:2

2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.

Isaiah 5:29-30

29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.]

Isaiah 14:12-13

12 Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? 13 Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;

Isaiah 50:8

8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.

Jeremiah 2:15

15 Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.

Jeremiah 51:38

38 Simul ut leones rugient; excutient comas veluti catuli leonum.

Ezekiel 19:7

7 didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.

Ezekiel 22:25

25 Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.

Daniel 6:24

24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

Hosea 11:10

10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

Hosea 13:8

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos.

Joel 3:16

16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.

Amos 1:2

2 Et dixit: [Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.

Amos 3:4

4 numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?

Amos 3:8

8 Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?

Zechariah 3:1

1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.

Zechariah 11:3

3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.]

Matthew 4:1

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

Matthew 4:11

11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

Matthew 13:39

39 { Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.}

Matthew 24:42

42 { Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.}

Matthew 24:48-50

48 { Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:} 49 { et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:} 50 { veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:}

Matthew 25:41

41 { Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:}

Luke 12:45-46

45 { Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:} 46 { veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.}

Luke 21:34

34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:}

Luke 21:36

36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.}

Luke 22:31

31 { Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:}

John 8:44

44 { Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.}

Romans 13:11-13

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:

Ephesians 4:27

27 Nolite locum dare diabolo:

Ephesians 6:11

11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:

1 Thessalonians 5:6-8

6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:

1 Timothy 2:9

9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:

1 Timothy 2:15

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

1 Timothy 3:2

2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

1 Timothy 3:11

11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

2 Timothy 4:17

17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.

Titus 1:8

8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

Titus 2:2

2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:

Titus 2:4

4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

Titus 2:6

6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

Titus 2:12

12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

James 4:7

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

1 Peter 1:13

13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:

1 Peter 4:7

7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

1 John 3:8-10

8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:

Revelation 12:9

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

Revelation 12:12

12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

Revelation 20:2

2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille:

Revelation 20:10

10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.