1 Peter 4:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.

Matthew 5:11

11 { Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:}

1 Thessalonians 4:11

11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis:

2 Thessalonians 3:11

11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.

1 Timothy 5:13

13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

2 Timothy 2:9

9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.

1 Peter 2:19-20

19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. 20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.

1 Peter 3:17

17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.