1 Kings 7:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.

Exodus 28:14

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

Exodus 28:22

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

Exodus 28:24-25

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

Exodus 39:15-18

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo: 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

2 Kings 25:17

17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.