1 Kings 22:48 Cross References - Clementine_Vulgate

48 (22:49) Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.

Numbers 33:35-36

35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. 36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.

1 Kings 9:26

26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ.

1 Kings 9:28

28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.

1 Kings 10:22

22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.

2 Chronicles 9:21

21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.

2 Chronicles 20:21

21 Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus.

2 Chronicles 20:35-37

35 Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima. 36 Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber. 37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

2 Chronicles 25:7

7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël: non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim:

Psalms 45:9

9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,

Psalms 48:7

7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.

Isaiah 2:16

16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,

Isaiah 60:9

9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.

Jonah 1:3

3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.