1 John 5:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.

Exodus 20:6

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

Deuteronomy 5:10

10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.

Deuteronomy 7:9

9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:

Deuteronomy 10:12-13

12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: 13 custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi?

Psalms 19:7-11

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. 8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.] 11

Psalms 119:45

Psalms 119:47-48

Psalms 119:103-104

Psalms 119:127-128

Psalms 119:140

Proverbs 3:17

17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.

Daniel 9:4

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:

Micah 6:8

8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

Matthew 11:28-30

28 { Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.} 29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.} 30 { Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.}

Matthew 12:46-50

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. 48 { At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?} 49 { Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.} 50 { Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.}

John 14:15

15 { Si diligitis me, mandata mea servate:}

John 14:21-24

21 { Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.} 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? 23 { Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;} 24 { qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.}

John 15:10

10 { Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.}

John 15:14

14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.}

Romans 7:12

12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

Romans 7:22

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:

Hebrews 8:10

10 { Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:}

1 John 2:3

3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.

2 John 1:6

6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.