15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
1 Corinthians 7:15 Cross References - Clementine_Vulgate
Matthew 12:50
50 { Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.}
Romans 12:18
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
Romans 14:19
19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
1 Corinthians 14:33
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
2 Corinthians 13:11
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
Galatians 5:22
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
Hebrews 12:14
14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
James 2:15
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,