22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
1 Corinthians 1:22 Cross References - Clementine_Vulgate
Matthew 12:38-39
Matthew 16:1-4
1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
2 { At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.}
3 { Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.}
4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
Mark 8:11
11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
Luke 11:16
16 Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
Luke 11:20
20 { Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.}
John 2:18
18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
John 4:28
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
Acts 17:18-21
18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
20 nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)