1 Corinthians 13:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Genesis 29:20

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

Numbers 11:12-14

12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.

Deuteronomy 1:9

9 Dixique vobis illo in tempore:

Job 13:15

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

Psalms 119:66

Proverbs 10:12

12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

Song of Songs 8:6-7

6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. 7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Matthew 10:22

22 { et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}

Luke 7:37-39

37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.

Luke 7:44-46

44 { Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.} 45 { Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.} 46 { Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.}

Luke 19:4-10

4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5 { Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.} 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 { Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.} 10 { Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.}

Romans 8:24

24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?

Romans 15:1

1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

1 Corinthians 9:12

12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

1 Corinthians 9:18-22

18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

1 Corinthians 13:4

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,

2 Corinthians 11:8-12

8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. 11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit. 12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

Galatians 6:2

2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

2 Thessalonians 1:4

4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis

2 Timothy 2:3-10

3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7 Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

2 Timothy 2:24

24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

2 Timothy 3:11

11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

2 Timothy 4:5

5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

Hebrews 13:13

13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

James 1:12

12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis.

1 Peter 4:8

8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.