1 Corinthians 12:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.

Romans 12:4-5

4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

1 Corinthians 10:17

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

1 Corinthians 12:27

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

Galatians 3:16

16 { Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.}

Ephesians 1:23

23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Ephesians 4:4

4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.

Ephesians 4:12

12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:

Ephesians 4:15-16

15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

Ephesians 5:23

23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.

Ephesians 5:30

30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

Colossians 1:18

18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:

Colossians 1:24

24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:

Colossians 2:19

19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

Colossians 3:15

15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.