1 Chronicles 3:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham

2 Kings 14:1

1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.

2 Kings 14:21

21 Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.

2 Kings 15:5

5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.

2 Kings 15:30

30 Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ.

2 Kings 15:32

32 Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.

2 Chronicles 25:1

1 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.

2 Chronicles 26:1

1 Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.

2 Chronicles 27:1

1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

Matthew 1:8-9

8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. 9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.