1 Chronicles 26:29 Cross References - Clementine_Vulgate

29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.

1 Chronicles 23:4

4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.

1 Chronicles 23:12

12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.

1 Chronicles 26:23

23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

2 Chronicles 19:8-11

8 In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 9 Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. 10 Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis. 11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.

2 Chronicles 34:13

13 Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.

Nehemiah 11:16

16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.