4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
1 Chronicles 24:4 Cross References - Clementine_Vulgate
Numbers 25:11-13
11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei,
13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
1 Chronicles 15:6-12
6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti.
7 De filiis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum triginta.
8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti.
9 De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta.
10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est:
1 Chronicles 23:24
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.