Bible verses about "worship" | Vulgate

Psalms 29:2

2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto

Psalms 95:1-6

1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro 2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei 3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt 6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

Luke 4:8

8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

Hebrews 13:15

15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

Hebrews 12:28

28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia

Isaiah 12:5

5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

John 4:23

23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum

Colossians 3:14-17

14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Psalms 95:6

6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

John 4:24

24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.