Bible verses about "worldliness" | Vulgate

Ephesians 4:17-20

17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum 19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia 20 vos autem non ita didicistis Christum

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

Jude 1:19

19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

1 Peter 1:14

14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis

1 Peter 2:11

11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

2 Timothy 2:4

4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

2 Peter 2:12-15

12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt 13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

John 15:19

19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus

Titus 2:12

12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

1 John 2:15-16

15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

James 4:4

4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

Colossians 3:2

2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

1 John 2:15-17

15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.