Bible verses about "women" | Vulgate

Genesis 2:18

18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

Proverbs 11:16

16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias

Proverbs 31:26

26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

Proverbs 31:30-31

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

Proverbs 21:9

9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

Proverbs 31:10-31

10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

Galatians 3:26-29

26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu 27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis 28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu 29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes

1 Timothy 2:11-12

11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio

Proverbs 14:1

1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

Titus 2:3-5

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant 5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

1 Timothy 2:11-15

11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.