Bible verses about "witnessing" | Vulgate

Isaiah 43:10

10 vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit

Matthew 28:19-20

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

John 3:16-20

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam 17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum 18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei 19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

Luke 24:46-49

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum 49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

Acts 2:37-38

37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres 38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

1 Corinthians 9:22

22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

2 Corinthians 5:18-21

18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Romans 10:14

14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

John 3:17

17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

Mark 16:15

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Matthew 28:18-20

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Matthew 5:16

16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

Romans 1:16

16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

Colossians 4:6

6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

Mark 16:15-16

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae 16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.