Bible verses about "wisdom" | Vulgate

Proverbs 12:15

15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

Proverbs 10:23

23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 19:20

20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

Proverbs 18:15

15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam

Proverbs 17:27-28

27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus 28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

Colossians 3:16

16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

Ephesians 5:15-17

15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

Proverbs 3:13-18

13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

James 3:17

17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.