Bible verses about "welfare" | Vulgate

Romans 15:1-2

1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

Romans 12:17-21

17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes 19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 21 noli vinci a malo sed vince in bono malum

2 Thessalonians 3:8

8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

Leviticus 19:9-10

9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

Philippians 2:2-8

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

James 2:14-24

14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit 17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam 18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam 19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt 20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est 21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare 22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est 23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est 24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum

2 Thessalonians 3:6-12

6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos 10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet 11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent

Proverbs 28:27

27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

Acts 20:35

35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

Deuteronomy 15:7-11

7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum 8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris 9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum 10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris 11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.