Bible verses about "watcher" | Vulgate

Psalms 83:1-18

1 canticum psalmi Asaph Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus 2 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 3 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 7 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 8 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper 9 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 10 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 11 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 12 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei 13 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 14 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 15 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos 16 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Daniel 9:1-27

1 in anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldeorum 2 anno uno regni eius ego Danihel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam ut conplerentur desolationes Hierusalem septuaginta anni 3 et posui faciem meam ad Dominum Deum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere 4 et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua 5 peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis 6 non oboedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae 7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te 8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt 9 tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te 10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas 11 et omnis Israhel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Mosi servi Dei quia peccavimus ei 12 et statuit sermones suos quos locutus est super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superducerent in nos malum magnum quale numquam fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Hierusalem 13 sicut scriptum est in lege Mosi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam 14 et vigilavit Dominus et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius 15 et nunc Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus iniquitatem fecimus 16 Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem et monte sancto tuo propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in obprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum 17 nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est propter temet ipsum 18 inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis 19 exaudi Domine placare Domine adtende et fac ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum 20 cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israhel ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei 21 adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabrihel quem videram in visione principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini 22 et docuit me et locutus est mihi dixitque Danihel nunc egressus sum ut docerem te et intellegeres 23 ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem 24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum 25 scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum 26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio 27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Daniel 8:1-27

1 anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi ego Danihel post id quod videram in principio 2 vidi in visione mea cum essem in Susis castro quod est in Aelam civitate vidi autem in visione esse me super portam Ulai 3 et levavi oculos meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens postea 4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est 5 et ego intellegebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos 6 et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae 7 cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius 8 hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli 9 de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem 10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas 11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius 12 robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur 13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur 14 et dixit ei usque ad vesperam et mane duo milia trecenti et mundabitur sanctuarium 15 factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri 16 et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem 17 et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio 18 cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo 19 dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum 20 aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum 21 porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus 22 quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius 23 et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones 24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum 25 secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur 26 et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos erit 27 et ego Danihel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur

1 Corinthians 12:1-31

1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro 28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur 31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

Daniel 2:43

43 quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae

Daniel 12:1-13

1 in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro 2 et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper 3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates 4 tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia 5 et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis 6 et dixi viro qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium 7 et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec 8 et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec 9 et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum 10 eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent 11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta 12 beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque 13 tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum

Daniel 8:13-17

13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur 14 et dixit ei usque ad vesperam et mane duo milia trecenti et mundabitur sanctuarium 15 factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri 16 et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem 17 et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio

Daniel 10:13-21

13 princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum 14 veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies 15 cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui 16 et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium 17 et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur 18 rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me 19 et dixit noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti me 20 et ait numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum veniens 21 verumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps vester

James 3:16-18

16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Genesis 6:1-22

1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant 3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum 4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi 5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore 6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus 7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos 8 Noe vero invenit gratiam coram Domino 9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit 10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth 11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate 12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra 14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus 15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius 16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea 17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur 18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum 19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini 20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere 21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum 22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

Matthew 24:37

37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis

Hebrews 13:2

2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis

Ephesians 6:12

12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

Genesis 6:1-4

1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant 3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum 4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

Daniel 4:17

17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo

Daniel 4:23

23 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum

Daniel 4:13

13 videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.