Bible verses about "wasting" | Vulgate

Psalms 90:12

12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

Matthew 25:14-30

14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua 15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim 16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque 17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo 18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui 19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

Leviticus 19:9-10

9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

John 6:12-14

12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant 13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt 14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.