Bible verses about "unfaithfulness" | Vulgate

Deuteronomy 22:22

22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel

Matthew 19:6

6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet

Matthew 5:31-32

31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii 32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

Luke 13:6-9

6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit 7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat 8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora 9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

Luke 19:12-27

12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti 13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio 14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos 15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset 16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit 17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates 18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas 19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates 20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario 21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti 22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud 24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet 25 et dixerunt ei domine habet decem mnas 26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo 27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me

Ephesians 5:28

28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

1 Corinthians 7:12-15

12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

1 Corinthians 6:18

18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

Leviticus 20:10

10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

Matthew 5:27-28

27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis 28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

Matthew 19:3-9

3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa 4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet 7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere 8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit 9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

1 Corinthians 7:2

2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Matthew 5:32

32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

1 Corinthians 7:15

15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

Proverbs 6:32

32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

Matthew 19:9

9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

1 Corinthians 7:1-40

1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat 3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro 4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier 5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram 6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium 7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic 8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego 9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri 10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies 17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo 18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat 21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere 22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum 24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum 25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis 26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse 27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem 28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco 29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes 31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi 32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo 33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est 34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro 35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi 36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat 37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit 39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.