Bible verses about "truth" | Vulgate

Psalms 145:18

18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

Proverbs 12:22

22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

Psalms 119:160

160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

John 4:24

24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 18:37-38

37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem 38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

1 Corinthians 13:4-6

4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

2 Timothy 2:15

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

Ephesians 6:14

14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

1 John 3:18

18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

John 16:13

13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

John 17:17

17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

John 8:32

32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.