Bible verses about "thunder" | Vulgate

John 14:2

2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum

Revelation 10:3-4

3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas 4 et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere

Revelation 10:1-11

1 et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis 2 et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram 3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas 4 et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere 5 et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum 6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit 7 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas 8 et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram 9 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel 10 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus 11 et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis

Exodus 19:19

19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

1 Samuel 2:10

10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

Job 37:2-6

2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem 3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae 4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius 5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia 6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.