Bible verses about "threats" | Vulgate

Matthew 4:1-25

1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo 2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum 8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei 12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium 16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis 17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum 23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo 24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

Romans 13:4

4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

Proverbs 29:11

11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum

Matthew 26:52-54

52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

Matthew 5:38-39

38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente 39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram

Isaiah 54:17

17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.