Bible verses about "swords" | Vulgate

Matthew 10:34-36

34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam 36 et inimici hominis domestici eius

Matthew 26:52

52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt

1 Samuel 25:13

13 tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas

Ephesians 6:17

17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei

Nehemiah 4:17-18

17 aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium 18 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me

Psalms 144:1

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

Matthew 26:52-54

52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

Romans 13:4

4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

Luke 22:36

36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.