Bible verses about "swine" | Vulgate

Leviticus 7:23-24

23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

Matthew 5:17-19

17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere 18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant 19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum

Acts 10:9-15

9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam 10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris

Colossians 2:14-16

14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci 15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso 16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

Leviticus 11:1-47

1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis in similitudinem suam 16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 17 bubonem et mergulum et ibin 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 37 si ceciderint super sementem non polluent eam 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est 43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum 46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Isaiah 65:4

4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

Deuteronomy 14:1-29

1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram 3 ne comedatis quae inmunda sunt 4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum 6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis 7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis 9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite 10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt 11 omnes aves mundas comedite 12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini generis 15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum 16 herodium et cycnum et ibin 17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem 18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem 19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur 20 omne quod mundum est comedite 21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae 22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore 24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare 25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus 26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua 28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas 29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

Mark 5:11-14

11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare 14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

Luke 15:16

16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat

Luke 8:33

33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est

Proverbs 11:22

22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua

Isaiah 65:2-4

2 expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas 3 populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres 4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

Matthew 8:28-32

28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam 29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos 30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens 31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum 32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

Leviticus 11:7

7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

Isaiah 66:17

17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus

Matthew 7:6

6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Leviticus 11:7-8

7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.