Bible verses about "surrendering" | Vulgate

Joshua 1:8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Psalms 46:10

10 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

Isaiah 40:28

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

1 Corinthians 6:20

20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Romans 10:17

17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

1 John 2:1-29

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi 3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est 5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus 6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare 7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius 13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis 20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia 21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est 22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet 24 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis 25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam 26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos 27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo 28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius 29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est

Philippians 2:12-16

12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi

Psalms 9:10

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

1 Corinthians 10:13

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

James 4:8

8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo

Proverbs 3:5-6

5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Matthew 16:24-27

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam 26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.