Bible verses about "suicide" | Vulgate

Deuteronomy 30:19

19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

Psalms 13:2-4

2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me 4 convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

Psalms 147:3

3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

John 12:25

25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam

1 Corinthians 3:17

17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

Romans 10:13

13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

1 Corinthians 6:20

20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Proverbs 3:5-6

5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

1 Corinthians 6:19-20

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Psalms 34:17-20

17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

Ecclesiastes 7:17

17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

1 Corinthians 3:16-17

16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.