Bible verses about "stewardship" | Vulgate

Proverbs 13:22

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

Malachi 3:10

10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

John 3:27

27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo

Luke 12:42-46

42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem 44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum 45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

Luke 14:28

28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum

Titus 1:7

7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

1 Timothy 6:7-8

7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

1 Timothy 6:17-19

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

Proverbs 16:3

3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

Luke 16:11

11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis

Genesis 2:15

15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

Matthew 25:14-30

14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua 15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim 16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque 17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo 18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui 19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

Colossians 3:23

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

2 Corinthians 9:6-7

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

1 Peter 4:10

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.