Bible verses about "sportsmanship" | Vulgate

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

Galatians 5:23

23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

1 Corinthians 9:24-27

24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

Philippians 3:14

14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu

Proverbs 27:2

2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua

Romans 12:8-10

8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate 9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Philippians 2:14

14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus

1 Timothy 4:7-8

7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

Proverbs 25:27

27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

Romans 15:2

2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

Colossians 3:23

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

2 Timothy 2:5

5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

1 Corinthians 9:25

25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

1 Corinthians 9:24

24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

Proverbs 24:17-18

17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum 18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.