Bible verses about "speech" | Vulgate

Psalms 37:30-31

30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

Psalms 36:3-4

3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Proverbs 15:1

1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

Proverbs 21:23

23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

Proverbs 16:24

24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

Proverbs 15:4

4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

Acts 18:9-10

9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas 10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate

Ephesians 4:15

15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus

Colossians 3:17

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

James 5:12

12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis

Proverbs 18:21

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

James 3:2-10

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri

James 3:9-10

9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri

Proverbs 8:13

13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

Proverbs 18:13

13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

Psalms 49:3

3 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 141:3

3 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.