Bible verses about "smile" | Vulgate

Proverbs 15:30

30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

Romans 16:16

16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

Joshua 1:9

9 ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris

Psalms 96:1-13

1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Isaiah 51:11

11 et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

Ephesians 6:7

7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus

Psalms 139:1-24

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea 5 ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam 6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8 si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades 9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis 17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum 19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me 20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui 21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Numbers 6:25

25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui

Job 9:27

27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

Proverbs 31:25

25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

Psalms 119:135

135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

Proverbs 15:13

13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

Psalms 34:5

5 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur

Proverbs 17:22

22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

Proverbs 15:13-14

13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus 14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.