Bible verses about "slavery" | Vulgate

Exodus 21:26-27

26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit 27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos

Titus 2:9-10

9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

1 Peter 2:18

18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Exodus 21:20-21

20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit 21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est

Colossians 4:1

1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

Ephesians 6:5

5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo

Exodus 21:16

16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

Leviticus 25:44-46

44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

Galatians 5:1

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.