Bible verses about "slander" | Vulgate

Exodus 23:1

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

Psalms 109:3

3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

Proverbs 11:9

9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia

Proverbs 16:28

28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

Proverbs 20:19

19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

Mark 7:20-23

20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

Luke 6:45

45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

Ephesians 4:31-32

31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia 32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Ephesians 4:32

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

2 Timothy 3:1-5

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei 5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

1 Peter 2:1

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

Exodus 20:16

16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

Matthew 5:11

11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

James 4:11

11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex

Titus 3:2

2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines

Proverbs 10:18

18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est

1 Peter 3:16

16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

Psalms 101:5

5 cor pravum recedet a me malum nesciam

Matthew 12:36

36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.