Bible verses about "sinning" | Vulgate

Romans 10:13

13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

1 John 3:4

4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas

Acts 3:19

19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Romans 10:9

9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris

Ephesians 2:8

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

Galatians 5:19-26

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur 22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex 24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis 25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus 26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

2 Peter 3:9

9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

Hebrews 10:26-27

26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios

1 John 2:4

4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est

James 4:17

17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

1 John 3:6

6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.