Bible verses about "sinners" | Vulgate

Mark 2:1-28

1 et iterum intravit Capharnaum post dies 2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum 3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur 4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat 5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata 6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis 7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris 9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula 10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico 11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam 12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus 13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos 14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum 16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester 17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores 18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant 19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare 20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die 21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit 22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet 23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas 24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet 25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

Luke 15:1-2

1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum 2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

James 2:10

10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus

2 Peter 2:4

4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

1 John 3:5-10

5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est 6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum 7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

Ecclesiastes 7:20

20 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

Matthew 6:24

24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

2 Peter 3:9

9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

1 John 5:16

16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

Romans 5:8

8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus

Mark 2:17

17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores

Romans 6:23

23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

1 John 1:9

9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.