Bible verses about "shield" | Vulgate

Luke 10:30-37

30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto 31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit 32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit 33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est 34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit 35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi 36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones 37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

Luke 10:27

27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

Romans 13:4

4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

Psalms 3:3

3 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

Psalms 28:7

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.