Bible verses about "sheep" | Vulgate

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Matthew 26:31

31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis

Micah 2:12

12 congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum

John 21:17

17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

John 10:14

14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae

Psalms 23:1-6

1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Jeremiah 50:6

6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui

Ezekiel 34:1-31

1 et factum est verbum Domini ad me dicens 2 fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus 3 lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis 4 quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia 5 et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt 6 erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret 7 propterea pastores audite verbum Domini 8 vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant 9 propterea pastores audite verbum Domini 10 haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam 11 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas 12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis 13 et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in rivis et in cunctis sedibus terrae 14 in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel 15 ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus 16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio 17 vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum 18 nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis 19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant 20 propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum 21 pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras 22 salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et iudicabo inter pecus et pecus 23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem 24 ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum 25 et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus 26 et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt 27 et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi 28 et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore 29 et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium 30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israhel ait Dominus Deus 31 vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus

Matthew 10:16

16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

Isaiah 53:6

6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Matthew 7:15

15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

John 10:1-16

1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium 3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas 4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius 5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum 6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis 7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium 8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves 9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet 10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant 11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus 12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves 13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus 14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus 16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor

John 10:11

11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus

Matthew 9:36

36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

Luke 15:4-7

4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat 7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

Psalms 100:3

3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.