Bible verses about "sexism" | Vulgate

Job 38:28-30

28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

Psalms 68:11

11 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

Joel 2:29

29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum

Mark 10:42-45

42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

Luke 10:38-42

38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam 39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet 41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima 42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

1 Corinthians 11:11-12

11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

Romans 16:3

3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

Ephesians 5:21

21 subiecti invicem in timore Christi

Romans 16:7

7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

1 Corinthians 11:3

3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

1 Corinthians 11:1-34

1 imitatores mei estote sicut et ego Christi 2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

Acts 21:9

9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes

Philippians 4:3

3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae

Mark 16:9

9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia

Judges 4:4

4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore

Luke 24:8-11

8 et recordatae sunt verborum eius 9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus 10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec 11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

1 Corinthians 11:9

9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

Acts 18:26

26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei

1 Timothy 2:11-14

11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit

Hosea 4:14

14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

Acts 2:17

17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

Genesis 1:27

27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

Galatians 3:26-28

26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu 27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis 28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

1 Corinthians 11:12

12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.