Bible verses about "scientology" | Vulgate

Leviticus 19:31

31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

2 Corinthians 4:3-4

3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

Hebrews 9:27

27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium

Ephesians 5:6-8

6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 7 nolite ergo effici participes eorum 8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

2 Peter 1:21

21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

Ephesians 2:8

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

Exodus 20:3

3 non habebis deos alienos coram me

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.